Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus;
Post jucundam juventutem,
Post molestam senectutem
Nos habebit humus!
Vita nostra brevis est, Brevi finietur,
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Nemini parcetur.
Ubi sunt qui ante Nos in mundo fuere?
Vadite ad superos,
Transite ad inferos,
Hos si vis videre.
Vivat academia, Vivant professores,
Vivat membrum quodlibet,
Vivant membra quaelibet,
Semper sint in flore!
Vivant omnes virgines Faciles, formosae,
Vivant et mulieres,
Tenerae, amabiles,
Bonae, laboriosae!
Vivat et respublica Et qui illam regit,
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas,
Quae nos hic protegit!
Pereat tristitia, Pereant osores,
Pereat diabolus,
Quivis antiburschius,
Atque irrisores!
Quis confluxus hodie Academicorum?
E longinquo convenerunt,
Protinusque successerunt
In commune forum;
Vivat nostra societas, Vivant studiosi
Crescat una veritas,
Floreat fraternitas,
Patriae prosperitas.
Alma Mater floreat, Quae nos educavit;
Caros et commilitones,
Dissitas in regiones
Sparsos, congregavit;